(navigation image)
Home American Libraries | Canadian Libraries | Universal Library | Community Texts | Project Gutenberg | Biodiversity Heritage Library | Children's Library | Advanced Microdevices Manuals | Linear Circuits Manuals | Supertex Manuals | Sundry Manuals | Echelon Manuals | RCA Manuals | National Semiconductor Manuals | Hewlett Packard Manuals | Signetics Manuals | Fluke Manuals | Datel Manuals | Intersil Manuals | Zilog Manuals | Maxim Manuals | Dallas Semiconductor Manuals | Temperature Manuals | SGS Manuals | Quantum Electronics Manuals | STDBus Manuals | Texas Instruments Manuals | IBM Microsoft Manuals | Grammar Analysis | Harris Manuals | Arrow Manuals | Monolithic Memories Manuals | Intel Manuals | Fault Tolerance Manuals | Johns Hopkins University Commencement | PHOIBLE Online | International Rectifier Manuals | Rectifiers scrs Triacs Manuals | Standard Microsystems Manuals | Additional Collections | Control PID Fuzzy Logic Manuals | Densitron Manuals | Philips Manuals | The Andhra Pradesh Legislative Assembly Debates | Linear Technologies Manuals | Cermetek Manuals | Miscellaneous Manuals | Hitachi Manuals | The Video Box | Communication Manuals | Scenix Manuals | Motorola Manuals | Agilent Manuals
Search: Advanced Search
Anonymous User (login or join us)
Upload
See other formats

Full text of "Disputatio de loco Q. Horatii Fl. Satir. I. 6, 42-44 [microform]"

MASTER 
NEGA TIVE 
NO. 93-81310 




MICROFILMED 1993 
COLUMBIA UNIVERSITY LIBRARIES/NEW YORK 



as part of the 
"Foundations of Western Civilization Preservation Project" 



Funded by the 

WMENT FOR THE HUMANI 



Reproductions may not be made without permission from 

Columbia University Library 



COPYRIGHT STATEMENT 



The copyrlght law of the Unlted States - Tltle 17, Unlted 
States Code - concerns the maklng of photocoples or 
other reproductlons of copyrighted materlal. 

Under certaln conditlons speclfied In the law, librarles and 
archlves are authorlzed to furnlsh a photocopy or other 
reproductlon. One of these specifled conditions Is that the 
photocopy or other reproduction Is not to be "used for any 
purpose other than prlvate study, schoiarship, or 
research." if a user mai<es a request for, or later uses, a 
photocopy or reproduction for purposes in excess of "fair 
use," that user may be iiable for copyrlght Infringement. 

Thls Instltution reserves the rlght to refuse to accept a 
copy order If, in Its judgement, fulfiilment of the order 
wouid Involve vlolatlon of the copyright iaw. 



A UTHOR: 



AHLEMEYER, J. B. 



TITLE: 



DISPUTATIO DE LOCO 
Q. HORATII FL. SATIR., 

PLACE: 

PADERBORN 

DATE: 

1847 



COLUMBIA UNIVERSITY LIBRARIES 
PRESERVATION DEPARTMENT 



Master Negative # 



BIBLIOGRAPHIC MICROFORM TARGF.T 



Original Material as Filmed - Existing Bibliographic Record 



Restrictions on Use: 



87HS 
DZ61 



"T^ 



■ n ' . ■ - '■' "r 



"- ' •- '7^'.,^.Hi^ ' " ivi. ' ^'.yij 



Ahleneycr, J ; B 

. . .Dicputatio de loco Q. Horatii Pl. Satir. I. 6 

42-44, von dom director. Paderborn, Junformnn, 
1047. 

10 p. 21^ • CB. I 

! 

At head of title: DreiundzT.'anzi£stor jalirecbe- ' 
richt uber das Cynnaciun Theodorianum zu Paderbor» ' 
. . .mit welchem zu den of f entlichen prufungen ... 
exnladot dor director . . . Dr . J . B . Ahlencyer ... 



W 



j 

r . 



•i'i--i'.- 



TECHNICAL MICROFORM DATA 



3$- 



/Vi yy\ 



FILM SIZE: l^_ZLZl-^_ REDUCTION RATIO: 

IMAGE PLACEMENT: lA (^^ IB HB 

DATE FILMED:__^i_2^ilJ INITIALS !^__^J__ 

FILMED BY: RESEARCH PUBLICATTONS. INC WOODBRIDGF.. CT ' 



fl^ 




E 




Association for Information and image IManagement 

1100 Wayne Avenue, Suite 1100 
Silver Spring, Maryland 20910 

301/587-8202 




Centimeter 

123456789 10 



'''I''' '''|'l' ■'['h'l''M^ 



Inches 



11 12 

liiiiliiiilii 



r^ 



13 

liiiilii 



TTT 



1.0 



l.l 



1.25 



2.8 



IIIM 

150 



56 3.2 



i: 



13.6 



4.0 



BibU, 



1.4 



2.5 



2.2 



2.0 



1.8 



1.6 



14 15 mm 

iiliiiiliiiil 



T 




MfiNUFfiCTURED TO fillM STfiNDfiRDS 
BY fiPPLIED IMfiGE, INC. 




^ n 



■r-'^ 




/ 






uber t>a^ 





n^h^in 




t$^$tl€t^M^ 



M 



3tt |)a}i^rb0rn 
tn &em (S<^ulia^«e 1846-47, 

• init iBcrrftem 5U bcn Dffcntlic^cn «Priifungcn in bcr Stula am 28. unb 30. «ugujl 

c|ircr6ictiflff cinlabet 

^ lier IJirwtirr Jiw ©ijtnnaftums 

^vofeffov Bp. ^ ». mUmc^et, 



"?•- _'iv 



6 




-*<^i^#i:ii>i>»- 



9 



a?oran : Disputatio de loco Q. Horatii Fl. Satir. I. C^ 42 — 44. 

li>0n l>^m lir^ftor. 



^Paberborn 1847. 

3)rut! Der 3unfermann'fc^en JBui^Drucfcrei. 



t 



Jl 

\ : f 



DISPUTATIO 



DE LOCO HORATII SATIR. I 6, 42 - 44. 



\ / 



\ / 



»» 



\ 



.illHt 



i 



AT Uie, SI PliOSTRA BIJCEIVTA 



f 



\ 



CO]¥€IJRRA]¥TQIJE FORO FITHrERA 



CORIVIJA «VOD VIHrCATQIJE TVRAS. 



, ]fIACit]¥A SO]¥ARIT 



Ilorat. Sat. I. e. 



JLiegenti mihi saepenumero eerebroque eum^ quem indicavimus^ Horafii 
locum regustanti quaerendum esse visum est^ quid esset^ cur viri do- 
etissimi^ qui tum nostra memoria tum longo tempore ante ediderunt 
Horatium^ omnes quod sciam singuli duas illas voces „funera" et 
„magna" arctissimo inter se^ quantum equidcm iudicare potui^ vin- 
culo coniunctas interposita vel maiore vel minore distinguendi nota 
separarent atque seiungerent. Habet enim eas isto pacto diremtas 
editio Lipsiensis ann. 1492^ Ascensiana a. i50G^ Lugduniana a. lo55^ 
Parisiensis a. 1^45^ Basiliensis a. 1560^ G. Xylandri a. 1575^ G. Fabricii 
a. 158S^ H. Stephani a. 1585^ F. Ceruti a. 1585^ G. Bersmanni 
a. 1602^ D. Lambini a. £640^ J. Dousae a. 1611^ E. Lubini a. 1612, 
P. G. Chaboti a. IGIS^ C. Schrevelii a. 16o8^ J. Bondii a. 1690^ 
P. Rodellii a. 1690^ L. Deprezii a. 1695, J. Min-ellii a. 1695, 
R. Bentleii a. 1711. A. Cuningamii a. 1711, A. Dacerii a. 1727, Lon- 
dinensis a. 1747, J. Juvencii a. 1731, N. S. Sanadoni a. 1756, aliae. Quod 
hoc etiam mirabilius debet videri^ quia notum est et apud omnes per- 



6 

♦ 

vulgatuin; veteres seriptores el ^ quorum Leneficio exemplaria ad nos 
antiqua pervenerunt^ librarios distinguendi notis tamquam externis in- 
tellectus adiumentis atque adminiculis aut prorsus abstinuisse aut multo 
parcius quam nos usos esse. Scilicet illi^ hebraicos si exceperis^ 
artem discrimina in scriptis variaque illa adhibendi artificia^ quibus 
orationi nos lucem quaerere solemus^ nondum habebant excultam. 
Unde is igitur^ id quod mihi quaerendum fuit^ tam certus in re incerta 
consensus? Accedit^ quod plerique^ quos difficilc est enumerare^ inter- 
pretes et veteres et recentiores^ et ii^ qui summam ex Horatio inter- 
pretando nacti sunt laudem et quorum apud me plurimum valet aucto- 
ritas vestigiis eorum^ quos ante diximus^ ingressi nomen iUud adie- 
ctivum „magna" adverbii loco esse positum statuerunt 

Ego vero dum ista mirarer volveremque animo^ id mihi sine 
temeritatis nota duxi sumendum^ ut aliorum auctoritate remota rem 
omnino cum re vellem comparare. Quod ubi dedita opera feci^ hoc 
iudicium animi mei^ quod ante statueram^ duas illas voces „funera" 
et magna" inter se iungendas copulandasque esse^ omnino mihi visum 
est probari. Cur ita credam^ possum afferre. Dicitur enim Horatianus 
ille Novius populo Romano esse gratus^ quod tantam edere potest 
vocem^ ut quemlibet strepitum et sonitum superet Quod ut magm 
esse momenti demonstretur^ primum plostra numero satis multa^ non 
tria^ non decem^ non viginti^ immo ducenta uno eodemque loco con- 
currentia apte ab Horatio ante oculos ponuntur, Quaenam inde et 
hominum^ aurigarum agitatorumque^ et iumentorum equorumve veclu- 
rariorum exoriatur necesse est concursatio! Adde locum ipsum^ ubi 
concurrant^ esse forum Romanum^ rerum tum venalium tum iudicialium 
atque voluptatis caussa maxime celebratum. Quodsi nunc animo expen- 
deris illum in tanta et hominum et animalium et rotarum mnltitudine 
strepitum, illos in diversa vocantium clamores^ illa periclitantium con- 



\ 



r 



\. 



vicia: nonne pergratum existimabis esse tribunum plebis^ qui ea prae- 
ditus sit vocis magnitudine atque splendore^ in tanto tumultu ut accipi 
possit consilium eius atque imperium audiri? Neque vero id satis 
habuit Horatius^ ducenta in rem suam adduxisse plostra ; sed tria iuxta 
posuit funera una cum iisdem concurrentia. Haec autem funera^ ut nb 
initio dicam quod sentio^ paribus ab Horatio examinata ponderibus 
esse videntur. Sed rem altius lubet repetere. 

Apud homines Romanos duo in usu erant funerum genera: unum 
tacitum^ quum homo pauper et minus locuples^ privatus et plebeius 
sive is^ quem ignotum dicunt^ efferebatur per silentium; tempore ve- 
spertino^ sine ulla pompa^ nullis paucisve ad exsequias cohonestandas 
convenientibus ; alterum indictivum^ quod hominis ampli et copiosi 
ornandi caussa omnl apparatu atque honore maximaque civium fre- 
quentia celebrabatur^ velut funera censoria. Funus autem censorium si 
cui facerent^ certa per praeconem indicebatur formula_, et populus^ in 
illud ut prodiret^ evocabatur. Circiter horam diei tertiam quartamve 
mortuus ex aedibus efferebatur^ designatore suis cum lictoribus pompam 
funebrem ordinante. Praeibant et siticines h. e. tibicines et corni- 
cines^ qui apud sitos seu vita functos canere solebant^ ita multi^ ut 
eos XH tabularum legibus ad certum numerum paucitatemque deceret 
revocari ; et mulieres ad lamentandum mortuum conductae^ quas p r a e- 
ficas vocabant. Sequebantur histriones et mimi^ qui non solum 
docendi caussa sententias proferrent serias et graves reique praesenti 
convenientes^ sed etiam iocularia colligendi risus caussa funderent. 
lis se adiungebant liberti h. e. swvi ex defuncti testamento manumissi. 
Hesterni^ ut A. Persii verbis utar^ illi Quirites hacprima vice pileati — 
pileus enim libertatis insigne erat — incedebant. Saepenumero autem 
morientes domini^ mortuum ut eo plures prosequerentur^ integras manu- 
nattebant familias; quae quidem manuniittendi licentia ut coerceretur^ 



8 



Icgibus et Aella Santia et Fiisia Caninia certus constitutus est numerus^ 
ultra quem non valeret manumissio. Libertos pileatos imagines 
maiorum sequebantur^ non eorum solum^ qui linea directs^^ sed etiam 
qui domum defuncti transversa contingerent. Exemplum rei adiungam^ 
ex annalibus Taciti sumtum: Junia^ C. Cassii uxor^ M. Bruti soror^ 
quum apparatissimo funere efferrelur^ viginti clarissimarum familiarum 
antelatae sunt imagines. Praeferebantur etiam insignia honorum^ 
quos defunctus administraverat ^ et spolia hostium tabulaeque^ in 
quibus victoriae ab eo reportatae^, urbes captae^ gentes devictae con- 
spiciebantur. lis demum praemissis ipsum hominis mortui corpus. 
impositum lectica sive lecto funebri^ ferebatur, Prosequebantur non 
haeredes solum^ propinqui et necessarii^ noti et amici^ sed etiam ho- 
mines extranei^ nobiles atque plebeii^ tota fere civitas. Ea autem 
pompa hora commercio frequentatissima per forum^ de cuius loci ce- 
lebritate ante diximus^ ducebatur^ subsistebatur^ pro rostris de mortui 
laude dicebalur^ concurrebatur. 

Quodsi funera eius generis tria animo eflfinxeris^ computando 
eam demum efBcies hominum multitudinem ^ quae ad numerum ratio- 
nemque ducentorum illorum plostrorum vere possit accommodari. 
Tristia robustis^ inquit Iloratius in Epistolis^ luctantur fu- 
nera plaustris. Eccum vires inter se colluctantium haud dispares! 

Quoniam igitur demonstratum est^ adiectivum „magna"^ utpote 
ex ipsa caussa natum^ proprie cohaerere cum nomine funerum neve ab 
illo segregari oportere: nunc de ratione viaque^ quam alii in loco illo 
interpretando siut secuti^ dicendum erit. Moris est autem interpretum^ 
ut^ quod ante diximus^ adverbii loco illud adiectivum positum esse 
statuant. Nihil habet id quidem dubitationis^ quin antiqui poetae tum 
Graeci tum Latini adiectiva neutrius generis in numero vel singulari 
vel plurali adverbiorum loco posuerint. Sed illa duo vereor^ ut viris 



^ 



B 



doctis possim concedere^ unum^ quod itidem ab Horatio pluralem ad- 

iectivorum numerum loco adverbiorum usurpatum esse dixerunt^ alterum^ 

quod illud ^sonabit,, accessione vocis „magna^^ egere sunt arbitrati. 

Scriptum enim video apud Horatium illud: 

„DuIce ridentem Lalageu amabo^ 

Dulce loquentem" ; 

et illud; „me voluit dicere lucidum 

Fulgentes oculos"; 

et illud: Plenoque Bacchi pectore turbidum 

Laetatur"; 

„Aderat querenti 

Perfidum ridens Venus"; 

: „Cur in amicorum vitiis tam ccrnis acutum"; 

: „Umbrae cum Sagana resonarent triste et acutum"; 

: „Reddes dulce loqui^ reddes ridere decorum"; 

: „Quin etiam canet indoctum^ sed dulce bibenti". 

Hi igitur loci adiectivis in singulari numero positis utuntur loco 

adverbiorum; eiusmodi vero locos^ qui eum ad finem pluralem adhi- 

buerint numerum^ frustra quaeres apud Horatium. Neque enim pertur- 

bor^ quod idem ipse protulit: 

„Ingenium cui sit^ cui mens divinior atque os 

Magna sonaturum^ des nominis huius honorem". 

Hoc enim dicere ausim esse dissimile^ propterea quod hoc loco 

eum ab Horatio significari censeo hominem^ qui ampla et sententiarum 

gravitate et maiestate verborum instruetus latius possit et copiosius de 

magnis variisque rebus dicere^ ita ut^ si vere^ quid caussa postulet^ 

iudicas^ adiectivum „magna" non adverbii loco positum^ sed per accu- 

sativum^ quem vocant obiecti^ dictum essse statuas. Ubi vero^ id 

quod alterum erat^ negamus^ egere illud „sonabit" accessione vocis 

2 



et illud: 



et illud 
et illud 
et illud 
et illud 



10 



^magna^: iuentcm nostram ac cogitationem incitavimus ad hacc^ quae 
proxime apud Horatium sequuntur verba^ „cornua quod vincatque tu- 
bas^. In iis enim ipsis^ ut nobis persuademus^ iusta illa et plena^ 
quam interpretes desiderant^ inest accessio. Nec vero audiendus est 
Cruquius^ antiquus ille Horatii interpres^ qui adiectivum ^magna^^ 
trans verbum „sonabit" in substantivum „cornua"^ ut sicloquar^ trans- 
migrare ibique firmam sibi ac stabilem coniunctiouem iussit quaerere. 
Genus enini illud^ quod traiectione verborum continetur^ perlate quidem 
patet^ praecipue apud poetas: ista tamen traiectio^ quam Cruquius hoc 
loco esse statuit^ ita mihi videtur comparata^ ut nullo modo admitti 
queat. Etenim ego quidem sic statuo^ eum prorsus in traiectionis^ de 
qua agitur^ genere servandum esse ordinem^ ut verba^ quae suo volunt 
moveri loco^ in ea saltem parte sive membro orationis collocentur, 
cui lumen debent adhibere. Haec hactenus. 

Unum est^ quod adiiciam. Est etiam illa Kirchneri^ viri de sa- 
tiris lloratianis optime meriti, vcra et iudice critico certe non indi- 
gna vox^ si qui a corruptelarum sordibus veteres scriptores iudicando 
voluerint purgare^ eorum mentem cogitationemque summopere oportere 
ad rectam dividendi distinguendique rationem dirigi^ ibique esse cam- 

pum^ in quo et ingenii facultatem periclitari et veram alicuius scri- 
ptoris intelligentiam possint comprobare. 



iOOIOK)0«-